La
Vulgate de Saint Jérome dans son édition originale de 405
DANIEL
Chapitre 2
in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium
et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo
praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et
magi et malefici et Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum venissent
steterunt coram rege
et dixit ad eos rex vidi somnium et mente
confusus ignoro quid viderim
responderuntque Chaldei regi syriace rex in
sempiternum vive dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus
et respondens rex ait Chaldeis sermo recessit
a me nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius peribitis vos et domus
vestrae publicabuntur
si autem somnium et coniecturam eius
narraveritis praemia et dona et honorem multum accipietis a me somnium igitur
et interpretationem eius indicate mihi
responderunt secundo atque dixerunt rex
somnium dicat servis suis et interpretationem illius indicabimus
respondit rex et ait certo novi quia tempus
redimitis scientes quod recesserit a me sermo
si ergo somnium non indicaveritis mihi una
est de vobis sententia quod interpretationem quoque fallacem et deceptione
plenam conposueritis ut loquamini mihi donec tempus pertranseat somnium itaque
dicite mihi ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini
respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt
non est homo super terram qui sermonem tuum rex possit implere sed neque regum
quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo et mago
et Chaldeo
sermo enim quem tu rex quaeris gravis est nec
repperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis quorum
non est cum hominibus conversatio
quo audito rex in furore et in ira magna
praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis
et egressa sententia sapientes
interficiebantur quaerebaturque Danihel et socii eius ut perirent
tunc Danihel requisivit de lege atque
sententia ab Arioch principe militiae regis qui egressus fuerat ad
interficiendos sapientes Babylonis
et interrogavit eum qui a rege acceperat
potestatem quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa
cum ergo rem indicasset Arioch Daniheli
Danihel ingressus rogavit regem ut tempus
daret sibi ad solutionem indicandam regi
et ingressus est domum suam Ananiaeque
Misaheli et Azariae sociis suis indicavit negotium
ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli
super sacramento isto et non perirent Danihel et socii eius cum ceteris
sapientibus Babylonis
tunc Daniheli per visionem nocte mysterium
revelatum est et Danihel benedixit Deo caeli
et locutus ait sit nomen Domini benedictum a
saeculo et usque in saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt
et ipse mutat tempora et aetates transfert
regna atque constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus
disciplinam
ipse revelat profunda et abscondita et novit
in tenebris constituta et lux cum eo est
tibi Deus patrum meorum confiteor teque laudo
quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quae
rogavimus te quia sermonem regis aperuisti nobis
post haec Danihel ingressus ad Arioch quem
constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis sic ei locutus est sapientes
Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo
tunc Arioch festinus introduxit Danihelem ad
regem et dixit ei inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae qui
solutionem regi adnuntiet
respondit rex et dixit Daniheli cuius nomen
erat Balthasar putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et
interpretationem eius
et respondens Danihel coram rege ait
mysterium quod rex interrogat sapientes magi et arioli et aruspices non queunt
indicare regi
sed est Deus in caelo revelans mysteria qui
indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus
somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt
tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid
esset futurum post haec et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt
mihi quoque non in sapientia quae est in me
plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est sed ut
interpretatio regi manifesta fieret et cogitationes mentis tuae scires
tu rex videbas et ecce quasi statua una
grandis statua illa magna et statura sublimis stabat contra te et intuitus eius
erat terribilis
huius statuae caput ex auro optimo erat
pectus autem et brachia de argento porro venter et femora ex aere
tibiae autem ferreae pedum quaedam pars erat
ferrea quaedam fictilis
videbas ita donec abscisus est lapis sine
manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit
eos
tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes
argentum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento
nullusque locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam factus est
mons magnus et implevit universam terram
hoc est somnium interpretationem quoque eius
dicemus coram te rex
tu rex regum es et Deus caeli regnum
fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi
et omnia in quibus habitant filii hominum et
bestiae agri volucresque caeli dedit in manu tua et sub dicione tua universa
constituit tu es ergo caput aureum
et post te consurget regnum aliud minus te et
regnum tertium aliud aereum quod imperabit universae terrae
et regnum quartum erit velut ferrum quomodo
ferrum comminuit et domat omnia sic comminuet omnia haec et conteret
porro quia vidisti pedum et digitorum partem
testae figuli et partem ferream regnum divisum erit quod tamen de plantario
ferri orietur secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto
et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte
fictiles ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum
quia autem vidisti ferrum mixtum testae ex
luto commiscebuntur quidem humano semine sed non adherebunt sibi sicuti ferrum
misceri non potest testae
in diebus autem regnorum illorum suscitabit
Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo
alteri non tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit
in aeternum
secundum quod vidisti quod de monte abscisus est
lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum
Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea et verum est somnium et
fidelis interpretatio eius
tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem
suam et Danihelum adoravit et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei
loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus
vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti
aperire sacramentum hoc
tunc rex Danihelum in sublime extulit et
munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes
provincias Babylonis et praefectum magistratuum super cunctos sapientes
Babylonis
Danihel autem postulavit a rege et constituit
super opera provinciae Babylonis Sedrac Misac et Abdenago ipse autem Danihel
erat in foribus regis